Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
(következik az esztergami káptalannak okmánya mint fentebb. 386 sz. a.) Pecierunt itaque ijdem Adrianus et Magister Anyanus a nobis instanter ; dicentes, quod cum predictum concambium terrarum supradictarum ipsius Adriani et prefati Strigoniensis Capituli processerit de consona et beniuola uoluntate, prenotatum priuilegium Capituli Strigoniensis in publicam formám nostri priuilegij transcribi et inseri faceremus. Nos autem peticionem eorum considerantes esse congruam racioni, predictum priuilegium de uerbo ad uerbum redigentes in tenorem presencium, quemadmodum est premissum, sigilli nostri appensione duximus presentem paginam roborandam. Dátum anno et die superius annotatis. (Az eredeti után Knauz Nándor Magyar Sión III. köt. 706. 1.) 394. Trau város községi határozmányai több odavaló polgár száműzetése tárgyában. 1290. Anno M°CC°XC° die septimo mensis Marcij. Actum in palacio Ciuitatis Traguriensis; presentibus domino Donato domini Nicole examinatore, dominis Dessa Amblasij, Luca Matbei, Valentino Casarizze, et alijs pluribus testibus, bijs vocatis et rogatis. Quia Petrus, Lucas, Zannes, Martiuossius et Margaritus, filij quondam Jacobi Decij de Tragurio, in eorum libertate propria existentes coram me Notario, dictis examinatore et testibus vere confitentur, affirmant et asserunt, quod dominus Vitus Cerni de Jadria suo nomine pro D libris , et procuratorio nomine domini Miche Martinossi de Jadra pro M libris, Preuoslauus Dobralis pro C libris, Milcius Desse pro C libris, et dompnus Volcinna procuratorio nomine domine Jacobine sue matris pro C libris, Duymus Gaudij pro C libris,