Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

391. A váczi káptalannak bizony ságlevele, hogy Tori Miklós­nak Jiai Verébben lévő birtokukat nővéreiknek átengedték. 1290. Capitulum Ecclesie Wachiensis („Wacyensis") omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in sa­lutis largitore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod quibusdam paruulis habentibus, sicut visu considerari poterat, et judicio plurimorum videbatur, annos quindecim, Sámsoné videlicet filio Jobag, et Petro filio Nicolay de villa Tor, pro se et pro dominabus matribus ipsorum ab una parte, Oliuerio filio Simonis genero dicti Jobag, et Paulo filio Chene genero Nicolai prefati, coram nobis personaliter constitutis ex altéra; ijdem Sámson et Petrus paruuli confessi sunt oraculo viue vocis, quod quandam particulam terre eorum hereditariam, ut dicebant, que ipsos contingit in terra Werebe („Vereb"), ad vsum duorum aratrorum suíficientem partim ob amorem et proximitatem cognacionis, partim vero pro summa pecunie octo marcarum plene per ipsos, ut dicebant, receptarum, tum eciam pro eo, quod predicti Oliuerius et Ja­cobus cognati ipsorum eis in suis necessitatibus, sicut assere bant, subsidium prestiterunt locis et temporibus oportunis, de beneplacita voluntate et consensu dominarum matrum sua­rum, cum dominabus sororibus eorum dedissent et donassent, et in nostri presencia dederunt et donauerunt, presente et astante in medio nostri discreto et honesto viro Magistro La­dizlao filio Comitis Dama Lectore Ecclesie Budensis, socio et concanonico nostro, vicino et commetaneo dicte terre, ac consenciente, permittente, et in nullo contradicente, prenotatis Oliuerio filio Symonis, et Jacobo filio Chene, quilibet ipso­rum porcionem suam genero suo, et per ipsos eorum heredi­bus heredumque suorum successoribus perpetuo, pacifice et irreuocabiliter possidendam, per quempiam cognatorum suo-

Next

/
Thumbnails
Contents