Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

meridiem saliens stratam publicam et gurgitem, et ascendit in montem, et in latere ipsins montis sunt quatuor mete angulares, tres antique, quarta noua, vbi separatur a terra Egidij et a terra Sech, et cognatorum suorum; vnde ascendit per eundem montem ad duas arbores tul et cher, de quibus descendit per latéra ipsius montis ad vallem ad tres metas, vna in arbore tulfa, alia terrea, et tercia nona in arbore nyrfa; vnde asscendendo montem, et descendendo ad vallem, in medio ipsius montis sunt due mete terree iuxta viam po­site; de quibus metis terreis reuertitur ad metas priores, et ibi terminantur. Ut igitur huius nostre concessionis, collacio­nis seu donacionis series robur perpetue obtineat firmitatis, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri muni­mine roboratas. Dátum per manus Magistri Benedicti Oro­diensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice Cancellarij, dilecti et fidelis nostri anno Domini M°CC°LXX U tercio, Regni autem nostri anno primo. Venerabilibus patribus Metropolitica Sancte Strigoniensis Ecclesie Sede vacante, Stephano Colocensi et Jobanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Bric­cio Cbanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Philippo Waciensi, Paulo Wesprimiensi aule nostre Cancellario, Tymotbeo Za­grabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dyonisio Jauriensi et Petro Transiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Rolando Palatino, Herrico Bano tocius Sclauonie, Nicolao Woyawoda Transiluano Comite de Zonuk, Iwachyno Magi­stro Tauarnicorum nostrorum, Egidio Bano de Machou et de Bozna, Paulo Bano de Zeurino, Vgrino Magistro Agasonum nostrorum Comite Sirmiensi, Laurencio Magistro Pincerna­rum Comite de Kewe et de Craso, Moys Comite Simigiensi, Dedalo Comite Zaladiensi, Micbaele Comite Nitriensi, et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et bonores. (Eredetie bőrhártyán , melvnek pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents