Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

387. A budai káptalannak bizony ságlevele, hogy Fekete Miklós co­mes bizonyos budai szöllöket a nyúlszigeti apáczazárdánok vég­rendeletileg hagyományozott. 1290. AB C Capitulum Budensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus, quibus presentes ostenduntur, salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus perue­nire, quod Comes Nycolaus Niger filius Ereus de Calidis Aquis coram nobis personaliter constitutus dixit uiua uoce, quod cum ipse heredum sit iam solacio destitutus, nec adhuc habeat spem de prole susscipienda propter inermem senectu­tem; qüasdam possessiones suas, ad se solum, sicut dixit mó­dis omnibus pertinentes, videlicet unam vineam in territorio Cbusmal uocato sitam, adiacentem vinee Ecclesie de Mono­roud a parte occidentaü, a parte uero orientali vinee quondam Colomani, in quandam terram suam Bukenfelde uocatam con­tiguam, et uicinam ville Sciugata, ad sex aratra sufficientem, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis ; item fundum curie cum pallacio et alijs edificijs in eodem existentibus in predicta villa Calide Aque adiacentem, ob remedium anime sue et spem eterne beatitudinis, Ecclesie Beate Marié de In­sula, et sororibus vniuersis in eadem Ecclesia Deo iugitur famulantibus, dedit et legauit perpetuo et inreuocabiliter possidendas; tali modo, quod vsusfructus et vtilitates dicta­rum possessionum idem Comes Nycolaus usque uitam suam percipiet et habebit, post mortem uero suam possessiones pre­dicte in ius et proprietatem dicte Ecclesie et sororum deuol­uentur. Dixit eciam idem Comes Nycolaus, uoluit et ordinauit, quod domina vxor sua ipso ab hac luce subtracto, usque uitam suam in eisdem domibus et fundo curie permaneret si uero maritura duceret, nullum ius seu auctoritatera deinceps haberet in ipso fundo curie et domibus existentibus in eodem.

Next

/
Thumbnails
Contents