Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
bitrantes. Eapropter te Ordinem Fratrum Minorum professum, de fratrum nostrorum consilio , eidem Ecclesie in Episcopum prefecimus et pastorera, (tibi) curam et administrationem ipsius Veglensis Ecclesie spiritualiter et temporaiiter conmittendo; firma de te concepta fiducia , quod dirigente Domino per actus tuos inibi cultus Divinus augebitur, et eadem Ecclesia per tue circumspectionis industriam in spiritualibus et tcmporalibus prospere dirigetur, et salubria, dante Domino, suscipiet incrementa. Reverenter igitur suscipe iugum Domini, et suavi eius oneri humiliter collá flecte, manumque mittens ad fortia ipsius Veglensis Ecclesie administrationem exequi studeas diligenter, et gregis tibi in ea commissi custodiam prosequaris sollicite ac prudenter, ut laudabili de ipso in die iudicii reddita ratione, una cum eis eterni patris regnum, ab origine mundi preparatum electis, merearis accipere, ac dilecta Domini tabernacula possidere. Dátum Romé apud Sanctam Mariam Maiorem VIII. idus Mártii, Pontificatus nostri anno tertio. In e. m. Capitulo Ecclesie Veglensis, Clero et populo Civitatis et Diocesis Veglensis. (Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium históriám illustrantia I. köt. 107. 1.) 385. Az esztergami káptalannak bizonyságlevele, hogy Hunthpaznan nemzetségbeli Lampert, Miklósnak fia, Beel-ben levő részbirtokát Miklós Ármin fiának selmeczbányai polgárnak, eladta. 1290. Uniuersis presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Strigoniensis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire,