Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
cet de ínsula Budensi in eadem Domino iugiter famulantibus collatas, nuper cum in Symigio fuissemus constitute, abstulissemus ab eisdem; tamen quia hoc in dispendium anime nostre fecisse uidebamur, habita plena et meliori deliberacione cordis nostri, uillas prenominatas ob remedium anime nostre ex munificencia Reginali, cum omnibus utilitatibus et pertinencijs earundem vniuersis, auctoritate presencium prefate Ecclesie, et dominabus ac sororibus eisdem restituendas et reddendas duximus, nec non restituimus, reddidimus, et reddimus perpetuo iure possidendas, prout eisdem primitus dinoscimur contulisse. Dátum Strigonij quarto die Conuersionis Sancti Pauli Apostoli, anno Domini M°CC° nonagesimo. (Eredetie börhártyán, a hátúi oda nyomott pecsét elveszett, a budai kir kamarai levéltárban.) 383. Erzsébet ifjabb királynénak ezen visszaadást tárgyazó ünnepélyes kiadványa. 1290, Elisabeth Dei gracia Regina Hungarie vniuersis Christi fidelibus presentem paginam intuentibus salutem in omnium saluatore. Pia uotorum subsidia gratuitis decorata muneribus stabili firmitate debent esse subnixa, ut militans Dei Ecclesia, per quam Reges regnant, per Principum manus largiíluas augmentari ualeat, et munificencijs ex parte eorundem optentis possit merito decorari.Proinde vniuersorum presencium futurorumque noticie harum serie uolumus fieri manifestum,quod cum post Generalem Congregacionem tocius Regni nostri in Fuen anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo nono circa festum Beati Jobannis Baptiste celebratam, de consilio domini Ladizlai illustris Regis Hungarie consortis nostri karissimi, Prela-