Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
que eiusdem Magistri Petri fideles famulatus, que iu expugnacione castri Jauriensis per homines Regis Boemie, inimici nostri capitalis, prodicionaliter occupati, ad quod recuperandum collectis nostris uiribus accesseramus, ubi idem Magister Petrus imbres raissilium, ictus lapidum, et iactus machinarum non formidans ; indefesse studuit exhibere, uulnera letalia una cum suis seruientibus uiriliter dimicans subportando, de quibus postmodum tres de medio sunt sublati. Yolentes itaque propter hoc eidem Magistro Petro grata uicissitudine respondere. quandam terram nostram populosam Jurk uocatam in Comitatu Noui Castri adiacentem, auferendo a Sebastiano kenezio, cui domina mater nostra dinosscebatur contulisse, dedimus, donauimus atque tradidimus ipsi Magistro Petro et suis heredibus heredumque successoribus perpetuo et inreuocabiliter cum omnibus suis utilitatibus et pertinencijs possidendam. Vt igitur huius nostre collacionis sev donacionis series robur optineat pcrpetue firmitatis, nec per quempiam possit in irritum retractari; presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus Magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi aule nostre Uicecanccllarij dilecti et fidelis nostri anno Domini M 0CC°LXX° tercio, VII. kalendas Nouembris, Regni autem nostri anno secundo. Vacante Sede Strigoniensi; venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Philippo Waciensi aule domine Regine Cancellario, Paulo Vesprimiensi aule nostre Cancellario, Tymotheo Zagrabiensi, Lodomerio "Waradiensi, Dyonisio Jauriensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Rolando Palatino, Herrico Bano tocius Sclauonie, Nycolao Voyuoda Transsiluano Comite de Zounuk, Joachino Magistro Tauarnicorum nostrorum, Reynoldo Magistro Dapiferorum nostrorum Comite Zolgageuriensi, Paulo Bano de Zeurino, Moys Comite Symigiensi, Deudalo Comite Zaladiensi, Johanne Comite Svpruniensi, et alijs quampluribus Comitatus Regni tenentibus et honores. (Eredetie bőrhártyán, melyről a királyi pecsétnek töredéke vörö-Bárga eelyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)