Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

362. A győri káptalan átirja saját 1241-ki Egyházasurkun nevű birtokot tárgyazó bizonyságlevelét. 1289. Capitulum Jauriensis Ecclesie vniuersis Christi fidelibus presencium noticiam habituris salutem in Domino. Nouerit vniuersitas vestra, quod Comes Valentinus filius Valentini de Gyourou coram nobis constitutus personaliter exhibuit nobis quoddam antiquum priuilegium suum sub nostre Communi ­tatis sigillo confectum ante aduentum Tartarorum, qui tempo­ribus quondam Bele Illustris Regis Vngarie primo Regnum Vngarie inuaserunt; et licet illud priuilegium pre nimia vetu­state quasi consumi videbatur, et in quibusdam locis tinearum corrosionibus esset demolitum ; tamen littere eiusdem coram nobis seriatim perlegi potuerunt: et petiuit idem Comes Va­lentinus a nobis instanter, quod ipsum priuilegium renoua­remus, tenorem eiusdem nostris presentibus inseri faciendo. Cuius quidem priuilegij tenor talis est: Capitulum Jauriensis Ecclesie stb. (következik a győri káptalannak 1241-ki bizonyságlevele, mint gyűjteményünk VII. vagyis a második folyam II. kötetében 125. 1.) Nos igitur quia in dicto priuilegio nullám fraudem ui­dimus apparere, et sigillum nostrum eidem priuilegio ap­positum uerum recognouimus, idem priuilegium de uerbo ad verbum rescribi faciendo renouauimus et renouatum ap­posicione nostri presentis autentici sigilli duximus roboran­dum. Dátum V° nonas Marcij anno Domini M°CC° octagesi­mo IX 0. Magistro Carachino Ecclesie nostre Preposito, Dominico Cantore, Bors Lectore, Stephano Custode existen­tibus. ABC (Eredetie a Rumy család levéltárában, másolata a magyar academia irat­tárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents