Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
tinentiis, ex quibus Nobilibus multi postea nati suntNobiles, praesentaverunt se Majestati Nostrae unus pro familia missi a Sp. suo Comite Vajvoda, Judieibus et ab universo suo Consilio ad dedieandos se ipsos, filios et universum suum populum Majestati Nostrae cum conditione, quod ipsi in eorum Consilio debeant creare Comitem Vajvodam, Judiees, provisores sanitatis et Justitierem (?), et judicare in criminali et civili causa, et facere judicia alterius naturae secundum eorum consuetudines et leges; et nunquam debeant solvere Nobis et subditis Nostris tributum nullum de eorum fructibus generis cujusvis, nec de negotiis in ulla civitate et locis Regni Nostri, nec quiddam solvere herbatica, sed sint liberi et immunes a quovis genere tributorum; cum ipsi accurrerint affectu magnó in bello cum exercitu nostro contra inimicos Nostros, et saepe demonstrati sint fortes in armis, et juraverunt fore fideles pro semper Majestati Nostrae. Nos igitur pro operibus eorum dignis confirmanus ipsis leges omues, consuetudines, facta indulta, et concedimus eis tenere navicula pro eorum indigentiis et piscatione ; et Clementia Nostra concedit eis totum, quod supra petierunt, et ut continetur, cum perpetua confirmatione non solum, sed etiam concedimus Nobilibus praedictis, quod totum illud, (quod) decisum erit ab eorum Comite Vajvoda, Judieibus et Consilio Nobilium, debet esse firmum, quantnm si a Nobis judicatum esset. Et confirmanus illis omnia privilegia concessa a Serenissimis Regibus Hungáriáé, et omnia alia babita temporibus transactis, et totum id pro semper, et munimus sigillo Nostro Regali argenteo pendente. Pristinae quarto Octobris 1289. Stephanus. Ninoslaus Grabglanovich Secretarius. (Ezen kiváltság többször megerősíttetett; nóvszerint megerősítették azt: 1) 1310. Millosseri 6-a Septembris, Stephanus Cotromanovich Banus Bosinae. A* megerősítés határozottan „omnia privilegia Regum Hungariae"-ra vonatkozik. Említtettnek „loca et civitates universi Banatus Nostri." 2) 1360.Pristinae 21-a Maii, Stephanus Tvartko Rex Rassiae, Bosinae, Partium maris et Dalmatiae." Említtetnek nloca et civitates Regni nostri." 3) 1423. april 4-kén a velenczei köztárs'aság. 4) 1437. martius 30-kán „Xansa Frangipani, Vegliae, Segnae, Modrussi, Cetinae, Clissae, Almissae Comes, Dalmatiae et Croatiae Banus." Ezen kiváltságok alapján hozták 1440. körül a poglizziiak statútumaikat, de már ó-szláv nyelven és ciril betűkkel, közzétéve Mesics M. által a déli szláv történelmi társulat Archívumának V. kötetében 241, sk. 11.)