Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

sonalitér astantis, vendiderunt Comiti Nicolao filio Buda pro nouem marcis latorum denariorum iure perpetuo pacifice et quiete inreuoeabiliter possidendam heredum in heredes. Cuius quidem terre mete sic incipiunt: quod prima meta incipit ab occidente a meta eiusdem Comitis Nicolai in uia cruce signa­ta ; et currit ad aquilonem in magna via, ubi peruenit ad me­tas angulares; de quibus uertit se ad orientem, et currit per virgulta in magnó spacio; deinde subyt terram arabilem us­que riuum Oziuag nuucupatum, ubi sunt due mete terree ; que saliendo intrat iterum terram arabilem, et intrat siluam ma­gnam, et sic cum latitudine viginti quinque iugerum uenit ad alias metas angulares; de quibus currendo per ueteres metas iuxta qnandam uiam directe ad meridiem peruenit ad metas Comitis Nicolai antedicti, ibique terminatur. Hoc adiecto, quod Jobannes et filij sui ac ipsorum heredes Comitem Nicolaum et ipsius heredes a molestantibus omnibus racione terre uen­dite tenentur expedire proprijs laboribus et expensis; qui si expedire nequirent, extunc terram eque ualentem in alijs terris ipsorum hereditarijs tenentur statuere Comiti Ni^ colao supradicto. Quod ut ratum sit, presens scriptum contu­limus nostro sigillo communitum. Magistro Michaele Preposito Ecclesie nostre, Jacobo Custode, Cozma Decano existentibus. Anno ab Incarnacione Domini M°CC° octuagesimo octauo. (Eredetie börhárty n, a sárga-vörös-viola^z'nü selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents