Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
343. Omodé nádornak törvénykezési intézkedése Bek comes és annak fia Lürincz Ruichai nemesek ellen. 1288. Omodeus Palatínus Comes Musuniensis vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis animum in Domino gratulary. Ad vniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod cum Martinua filius Comitis B(eke et Laurenci)us filius eiusdem nobiles de Ruicha in multis iudicijs non comparendo, nec mittendo contra Heym filium Magistri Wydus legitime remansissent in nostri presencia, sicut id (in diuer)sis nostris litteris, Capituli Agriensis et Conuentus de Jazow nobis exhibitis vidimus contineri; pro quibus terre seu possessiones ipsorum Fulbarcha, Pere et Tusa vocate nobis tanquam judicy in duabus partibus, et parti aduerse in tercia parte extitissent legitime deuolute; volentes itaque ipsi cause finem imponere legitimum, quia in predictas terras per nostrum hominem sub testimonio Capituli Agriensis mediante iusticia et de Regni consuetudine tribus vicibus idem Heym fuerat introductus, ad estimandas easdem terras misimus Comitem Johannem de Gucche, Gabranum de Zokol et Demetrium filium Alexij de Kokso homines nostros sub testimonio iam dicti Capituli Agriensis, qui conuocatis cognatis ipsorum Martini et Laurencij, commetaneis et vieinis estimarent, et estimatas, si piaceret compararent. Qui quidem generaliter tam vicini, quam cognati, Elyas videlicet, Nicolaus et Henricus filij Johannis, Inok filius dicti Elye, Edus et Moyus filij Moycha nobiles de Barcha; item Johannes filius Kenez, Magister Aladarius filius Cheten, Magistri Stephanus et Ricolphus filij Pud, ac Magister Philipus et Mokyanus Palatínus filij Buken, coram nobis personaliter comparentes vno ore et corde renunciarunt omni empcioni. Nos autem vna cum nobilibus nobiscum in iudicio sedentibus, quia predicte terre tam ex parte ipsorum Martini et Laurencij, MONI7M. ÜITNG. HIST. DIPLOM. 17. 31