Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

gruis petentium dedideriis donacionis antidoto occurrere cum fauore, ut per hoc fideles ad opera fidelitatis ardencius con­uocentur. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presen­cium volumus peruenire, quod Comes Bogomerius filius Lau­rencij a nobis humiliter suplicando postulauit, vt quamdam terram Palugiam vocatam, quam olim Salomon filius Borz a terra magne ville Palugia distinctam tenebat, ipsi Comiti Bogomerio conferre in tanto, et ampliori prouidere debercmus. Quia tamen factum terre illius nobis adhuc in etate tenera constitutis ad plénum non constabat, Michaeli tunc Comiti de Zolom nostris dederamus litteris in mandatis, vt si ipsarn sciret aut inueniret sine alicuius preiudicio ad nostram colla­cionem pertinere, et nullus super ea contradictor appareret, eidem Bogomerio assignaret. Et quia postmodum per litteras eiusdem Comitis Michaelis constitit, terram huiusmodi ad nostram collacionem immediate pertinere, nec aliquem super hoc contradictorem apparuisse; nos fidelitatem et grata ob­sequia predicti Bogomeri attendentes, iam dictam terram Sa­lomonis Palugiam vocatam sibi, et per eum suis heredibus contulimus iure perpetuo pacifice et quiete irreuocabiliter possidendam. Mete autem eiusdem, prout in litteris Comitis Michaelis continentur, hoc ordine distinguntur : Prima meta incipit a parte meridionali sub alpibus in fluuio Lubelle, et descendit per eursum ipsius fluuij vsque domum Andree filij Alberti-, inde exit de ipso fluuio ad partém orientalem ad eaput vnius fontis; exhinc ascendit super quemdam monticu­lum ad arborem tullfa vocatam, et eontinguntur terre filiorum Chaban de Minori Palugia; inde super eundem monticulum vádit ad tres arbores tullfa vocatas; et exhinc in latere mon­tis descendit ad magnam siluam ad partém meridionalem; et inde per siluam vádit adalpes, et sic terminatur. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem prescntes concessi­mus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dá­tum per manus Magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepo­siti aule nostre Yice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, sexto kalendas Junij anno Domini millesimo ducentesimo septua­gesimo tertio, Regni autem nostri anno primo. Venerabili viro Magistro Nicolao Sancte Strigoniensis Ecclesie Electo aule nostre Cancellario, perpetuo Comite loci eiusdem ac Co­NUMENTA HÜVG. niST. D1PL. 17. 2

Next

/
Thumbnails
Contents