Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
suis piscaturis, Temerken, Keer, Paducy cum terra Agar vocata et piscatura Agarfoka et Agartho vocatis; item Chaka, Pasan, Zent Miklós, cum piscaturis Patoktho, Chakato et Pasanto vocatis in longitudine et latitudine ; item medietas possessionis Beel; item medietas possessionis Kwkener; item medietas possessionis Pabe, et medietas possessionis Zambur; item medietas possessionis Chawas eum loco molendini; item medietas possessionis Kalanteluk similiter cum loco molendini. Et quia peticio ipsius Comitis Thome fore iusta videbatur et cordi nostro valde piacida ; sed non constabat nobis, v trum ipse possessiones sue fuerint, et ad ipsum solum pertinerent; ideo venerabili in Christo patri domino Gregorio Episcopo et Capitnlo Chanadiensis Ecclesie fidelibus nostris litteratorie dedimus in mandatis; quod conuocatis commetaneis et vieinis predictarum possessionum, et maximé nobilibus de genere eiusdem Comitis Tbome, cum quibus ouines alias possessiones suas communiter sc dicebat possidere, sciant et inquirant omnimodam veritatem, vtrum predicte possessiones ad ipsum solum Comitem Thomam in proprietate et in vsu fructuum pertineant, an cum alijs nobilibus de gencracione sua; et sicut eis veritas de premissis et singulis premissorum constitisset, nobis seriatim reseribere debuissent. Tandem ijdem Episcopus et Capitulum nobis reseripserunt in bunc modum; quod cum nos conuocacionem et congregacionem trium Comitatuum, videlieet Tbemessiensis, Orodiensis et Chanadiensis per Magistrum Martinum dictum Palachk fidelem nostrum authoritate nostra Regia pro quibusdam nostris negocijs peragendis fieri in Chanadino iussissemus; ipse do. minus Episcopus et Capitulum Chanadiensis Ecclesie de nostro mandato, vt premisimus, ab omnibus vieinis et commetaneis presentibus in eadem congregacione, et specialiter a nobilibus et fratribus patruelibus de genere eiusdem Comitis Thome, videlieet Makou Bano filio Isac, Gregorio filio Elek, Dionisio et Gregorio filijs Chanad, Dominico Barnaba et Michaele filijs Comitis Barnabe, Benedicto filio Philippi, Theodoro et Ireneo filijs Dominici, ac Petro filio Wgud in eadem congregacione existentibus, publice assurgendo quesiuisset, de predictis possessionibus proprietatem attributam predicto Comiti Thome filio Pangracij, et vsuum fructuum earundem sibi soli perti-