Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

inpensa non facta esse non possunt, sic et donaciones pro meritorijs seruicijs semel facte non debent reuocari: omnes possessiones, quariim nomina in ipso priuilegio patris nostri continentur, simul cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis eidem Magistro Aladario et suis heredibus, heredumque suorum in perpetuum successoribus de uoluntate et benepla­cito domine Regine karissime matris nostre, et consilio omnium Baronum nostrorum dedimus et restituimus perpetuo et inreuocabiliter eo iure et ea integritate, quibus idem Sere­nissimus páter noster primo eidem contulerat possidendas; cassantes et in irritum reuocantes ac irrita pronunciantes omnia priuilegia et instrumenta, que post collacionem karis­simi patris nostri ipsi Magistro Aladario factam, quocunque modo contra ipsarn qualicunque tenoré uel quacumque ra­cione seu occasione super ipsis possessionibus per possesso­res intermedios fuerunt impetrata. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras dup­plicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus Magistri Nicolai Albensis Ecclesie Prepositi Transilvane aule nostre Vice Cancellarij clilecti et fidelis nostri anno Domini M"CC ULXX° tertio, quarto idus Januarij, Regni autem nostri anno primo. Metropolitica Strigoniensis Ecclesie Sede vacante, venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spala­tensi Arehiepispopis; Lamperto Agriensi, Job Quinqueeccle­siensi Comite Musuniensi, Philippo Wachiensi aule domine Regine karissime matris nostre Cancellario et Comite Neu­gradiensi, Paulo Wesprimiensi aule nostre Cancellario, Briccio Chanadiensi, Tymotheo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dyonisio Jauriensi, et alijs Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubemantibus. Rolando Palatino, Bano de Machou et Judice Cumanorum; Matheo Bano tocius Sclauonie, Nicolao Woy­uoda Transilvano et Comite de Zonuk, Joacliino Magistro Tauarnicorum nostorura Comite de Pylys ; Alexandro Judice Curie nostre Comite de Wrbaz, Ladizlao Comite Posoniensi, Laurencio Comite Supruniensi, Herrico Bano de Wozora et de Sou, Stephano Bano de Bozna, Gregorio Bano de Boronch etdeKuchou, Emirico Comite Symigiensi, Johanne Comite Zaladiensi, Omodeo Comite Castri Ferrei, Vgrino Magistro Agasonum nostrorum Comite Syrmiensi, Paulo Bano de Zeu-

Next

/
Thumbnails
Contents