Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
videlicet de libris M denariorum paruulorum Venetorum, de quibus idem Vulcigna cum sacramento vocauit, exinde damuificatum esse per Spalatenses predictos de libris M et plus. Vnde ad cautelam dicti Vulcigne hoc preseus publicum scriptum sibi exinde fieri fecimus, et sigillo Communis peudenti muniri. Actum Tragurij; presente Dessa Amblasij, Siluestro de Mengaz, Georgio Gudimero, et alijs; ac domino Nicolao Casocti Examinatore. (Lucius, Memorie storiche di Trau 113. I.; rövid kivonatát közölte Fejér Cod. Dipl. VII. köt. 3. r. 188. I.) 268. Közjegyzői bizony ságlevél, hogy a spalatoiak és a sibenicoiak kezdték az ellenségeskedéseket a trauiak ellen. 1283. In Christi nomine Arnen. Anno Natiuitatis eiusdem M 0CC 0LXXX 01II° die sabati tercio meusis Julij, XI. indiccione ; temporibus domini Ladislai Dei gracia Serenissimi Regis Hungarie, venerabilis patris domini Gregorij Dei gracia Traguriensis Episcopi, et nobilis viri Francisci Faletri de Venecijs Potestatis Tragurij. Ibique dominus Stanus de Varicas de Jadra, Damianus filius eius, et Simou de — Micha de Clemenic de Jadra, Damianus de Pr de Jadra, Creste filius Prodani de Arbo, Rainerius filius Petri de Cega, Qualissa Matthei de Jadra, et Dessa de Yuan de Jadra, asserentes asserendo dixerunt et testificati sunt in salutem animarum suarum, et in ea veritate que Christus est, et ad fidem eorum Deo exhibitam : quod viderunt Spalatenses et Sibenicenses venire per mare, et homines equestres de Spalato cum eorum lignis et barchis, et descendere in terra, et venire in campo Tragurij, et inciderunt, et destruxerunt omnes arbores et vineas cuiuscunque generis; et ponere ignem