Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
tare. Dátum apud Urbem Veterem II. idus Mártii Pontiticatus nostri anno primo. (Theiner Ágoston. Yetera Monumenta Slavorum Meridionalium Históriám illusfrantia 98. 1.) 239. IV. Mártán pápa Mihályt cattaroi kanonokot, ki antivari-i érseknek postuláliatott, megerősíti. 1282. Martinus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Michaeli Archiepiscopo Antibarensi, salutem et Apostolicam benedictionem. Ex suscepte servitutis officio sollicitudine pulsamur assidiua, ut Ecclesias spiritualibus et temporalibus commodis augeamus, et earum maximé per debite provisionis ministerium necessitatibus consulamus salubriter, que dinoscuntur pastoris solatio destitute. Dudum siquidem, cum in Antibarensi Ecclesia per obitum bone memorie T. Antibarensis Arcbiepiscopi vacante pastoris diversis temporibus electiones fuissent successive de ipsis variis multiplices eelebrate, tandem nonnullis ex electis huiusmodi ante confirmationis super boc obtentum beneíicium viamvniverse caruisingressis,;reliquis vero renuntiantibus iuri, si quod erat eis ex electionibus huiusmodi acquisitum, Capitulum Ecclesie predicte pro futuri substitutione pontificis, vocatio omnibus, qui voluerunt, debuerunt et potuerunt commode interesse, die ad boc prefixa in Capitulo ipsius Ecclesie convenientes in unum, ac tandem ad electionem huiusmodi per viam compromissi procedere cupientes, Zete ac Nathali Canonieis ipsius Ecclesie providendi ea vice de pastore ipsi Ecclesie coneesseruut unanimiter potestatem ; promittentes illum in Arehiepiscopum reeipere, quem ipsi ducerent eligendum. Qui huiusmodi potestate recepta, secedentes in partém, et de-