Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

fuerat et possessa, dedimus, donauimus, contulimus atque tradidimus prenominato Demetrio Comiti ; et per eum suis heredibus, beredumque suorum successoribus, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius rei memóriám perpe­tuamque firmitatem presentes litteras concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus discreti viri Magistri Acbonis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini M° CC° octuagesimo, VIII. kalendas „ Április, Regni autem nostri anno octauo. (Eredetie börhártyán, melynek alsó része a függő pecséttel együtt ki van vágva, a m. b. Nyáry család bagonyai levéltárában. Közölte velünk m. b. Nyáry Albert úr.) 193. IV. László királynak Kend nevü földet tárgyazó adománya Ludan nemzetségi)eli Péter, Zubuszló fia számára. 1280. Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Licet Regia pietas manuum (így) munificam porrigere debeat vniuersis; illos tamen, quo­rum probitas experta et laudata est in prosperis et in aduer­sis, principaliori munere debet prosequi et fauore, ut alij eorum exemplo inuitati ad fidelitatis opera forcius accendan­tur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod accedens ad nostram presenciam Petrus filius Zubuzlay de genere Ludan fidelis noster, quandam terram Castri Nitriensis Kend vocatam, uacuam et liabitatoribus de­stitutam, iuxta fluuium Radusna existentem, a nobis sibi dari postulauit. Verum quia nobis ueritas non constabat, utrum ipsa terra uacua sit, et nostre collacioni pertineat, nec ne; fidelibus nostris Capitulo Nitriensi nostris dedimus litteris in

Next

/
Thumbnails
Contents