Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
temporis Palatinum simns ad predictas duas causas inquisitores et arbitratores deputati, tamen quia exingentibus (így) fidelitatis uestre meritis de gracia Regia per totum Regnum estis Palatínus, ex parte nostra, sicut debemus, scripsimus seriatim. Dátum Segusdini in sexta feria supradicta. Kívül egykorú kéz: Petro Palatino et Comiti Symigiensi. (Eredetie börhártyán, melynek hátára nyomott pecsét lemállott, a nemz. muzeum kézirat-tárában.) 150. IV. László királynak Daag birtokát tárgyazó adománya Osl nemzetségbeli Dénes mester számára. 1279. \ Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crowacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Cliristi fidelibus presencium noticiam habituris tam presentibus quam futuris salutem in Domino sempiternam. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum Petrus quondam Castellanus Supruniensis nobis et Regno nostro in prodicione castri nostri Regi Boemie facta in tenera adhuc etate constitutis infidelitatem commisisset, eteo non contentus scelus sceleri adiciens, quosdam de fidelibus ciuibus Castri nostri Supruniensis, Stephauum uidelicet pelliparium, Petrum et Suerchel fratres suos, pro fidelitate nobis obseruanda idem Petrus Parcrauius occidisset, ac demum idem pro huiusmodi suis excessibus manifestis et notorijs ordine iudicario conuictus per sentenciam Mathei Palatini Comitis Supruniensis, Symigiensis, et Judicis Cumanorum dilecti et fidelis nostri fuisset interemptqs / et possessiones sue ad manus nostras Regias iuxta Regni nostri consuetudinem aprobatam exíitissent deuolute; nos de possessionibus eius, tanquam ad officium nostri regiminis pertinet seruicia et iidelitates metiri singulorum, quandam possessiu-