Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

157. László szepesi főispán IV. László király parancsának folytán több nemes és a verboi népek közt azoknak örökbirtokára nézve ítéletet mond. 1278. Nos Ladizlaus Comes de Seepus damus pro memória, quod filij Philpus, Abraam uidelicet et fráter eiusdem Ladiz­laus, et filij Ehelleu Detricus et Dominicus et Bech conquesti sunt domino Regi Ladizlao, quod unam particulam terre ipso­rum , quam ab antea parentes et auunculi ipsorum possedc­runt, populi de Vrbo indebite eosdem molestarent pro eadem terra. Ipse uero dominus Rex precepit nobis in litteris suis, quod accedemus super dictam terram, et inter eos plenam iusticiam ordinaremus. Nos vero ex precepto domini nostri Regis, et sicut eciam in litteris eiusdem domini Regis uidi­mus contineri, accessimus ad predictam terram una cum vicinis et commetaneis dicte terre, et cum tota prouincia; aduenientibus uero populis de Vrbo nobis non contradixerunt. Nos uero ponentes metas super supradictam terram circa ueteres metas ; cuius terre prima meta incipit a parte orien­tali circa unum fluuium, et in angulo ereximus metam, et circa eundem fluuium est secunda meta; et inde ascendit ad caput fluuii, transit uiam Leucba ad Bicere; nullo nobis con­tradicente ereximus metas, et ipsam terram statuirnus filiis Philippi, Abraam et Ladizlao, et filijs Elleu, Detrico, Domi­nico et Becb perpetuo possidendam; et sic litteras presentes sigillo nostro sigillauimus. Dátum anno Domini M°CC° se­ptuagesimo octauo. (László király 1278-ki megerősítő okmányából, mint fentebb 140. sz. a.)

Next

/
Thumbnails
Contents