Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)
num Monasterij de Apaeha Somlyo de duabus viliig. Izkoaz videlicet et Cheuz vocatis confectas, petens vice Monasterij, et nomine predictarum dominarum, vt restitucionem terrarum, per eundem Magistrum Sixtum ipsis populis et jobagionibus predieti Monasterij factam, ratificando, litteras easdem nostro dignaremur priuilegio contirmare. Quarum quidem litterarum tenor talis est: Nos Magister ^Sixtus stb. (következik Sixtus esztergami lectorkanonok 1272-ki okmánya, mint alább 274. sz. a.) Nos itaque, quia sicut vduornicos, sic et alios Regni nostri incolas, et maximé populos Ecclesiarum, in quibus hostia viua Jesus Christus pro salute fidelium sanctificatur omni die, in eorum volumus iuribus indemnes conseruarre iustis peticionibus eiusdem Comitis Gelyani fauore Regio, vt decebat, inclinati, easdem litteras de verbo ad verbum insertas presentibus ratificando confirmamus, duplicis sigilli nostri nihilominus munimine roborando; volentes, vt populi dicti Monasterij occasione memoratarum terrarum per vduornicos nostros non valeaut aliquatenus molestari. Dátum per manus Magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri; anno Domini millesimo ducentesimo reptuagesimo secundo, decimo sexto kalendas Április, Indicekne decimaquinta, Regni autem nostri anno secundo. Venerabilibus patribus Philippo Strigoniensi, Stephano Colocensi aule Regie Cancellario, et Jobanne Spalatensi Archiepiscopis ; Laniperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Philippo Vaciensi aule domine Regine Cancellario, Paulo Yesprimiensi, Thimotheo Zagrabiensi, Lodomerio Varadiensi, Dyonisio Jauriensi, et Petro Transylvano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Moys Palatino Comite Supruniensi et Judiee Cumanorum, Nycolao Judiee Curie Regine Comite Symigiensi, Egidio Magistro Tauarnicorum Comite Posonií nsi; Joachino Bano tocius Slauonie, Matheo Vajuoda Transyluano et Comite de Zonuk, Laureneio Bano de Zeurinio Comite de Dubuka, Petro Magistro Dapiferorum Comite de Guechke, Alberto Magistro Agasonum Comite de Zibinio, Philippo Magistro Pincernarum, Paulo Comite Bachiensis, Gregorio 51 agistro Tauarnicorum domine Regine Comite Castri Ferrei,