Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

vniuersorum igitur noticiam harum serie volumus peruenire, quod adepto integrali Regni nostri gubernaculo domina Eli­zabeth filia nostra predilecta ac alie sorores in Claustro de Insula Virginis Gloriose residentes Deo iugiter famulantes, ad nostram accedentes presenciam exhibuerunt nobis priui­legium domini B. Illustris Regis Hungarie patris nostri karis­simi felicissime recordacionis, kabitum super donacione seu collacione terre Agasonum nostrorum Potos vocate, cum sta­gno suo Cbelck nominato, per ipsum karissimum patrem no­strum ipsis facta; petentes cum instancia, vt ipsum inspicere­mus, et continenciam eiusdem plene attendendo per apposi­cionem dupplicis sigilli nostri dignaremur nostro priuilegio communire. Nos itaque pietate Regia Monasterio Virginis Glo­riose in bonis temporalibus prouidere cupientes, priuilegium memoratum nostris manibus accipientes inspeximus, legimus personaliter, et legi fecimus ad singula seriatim. Quo per­lecto et finaliter deliberato, eandem donacionem iustam et sa­lubrem esse considerantes, predictam terram Potos cum sta­gno, et alijs vtilitatibus ac pertinencijs suis, pleuo iure dedi­mus, donauimns et contulimus iam dicto Monasterio de Insula Virginis Gloriose perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Mete autem ipsius terre, prout in litteris Magistri Akus Pre­positi Budensis dilecti et fidelis nostri vidimus contineri, boc ordine distinguntur: Prima meta incipit ab oriente de villa Fyured; abinde tendit ad Ludrev iuxta aquam Chylcb ; ibi transit illám aquam, et vádit iuxta terram ville Raduan; et deinde tendit ad metam que vocatur Esehyda; et inde vádit ad Stalus iuxta terram Alexandri de genere Puk versus me­ridiem ; inde ascendit iuxta terram Ecclesie Jauriensis, que villa vocatur Bolon; inde ascendit iuxta piscinam et vádit ad Megeag iuxta Chylcb ad occidentem, et ibi incipit descen­dere ad aquilonem, et uadit vsque asuan, et ibi transit ultra íluuium qui vocatur Chylcb, et ibi est meta terrea; et ipsa Chylch ibi vocatur Agagus, que pertinebat ad ius Castri Po­soniensis ; et iude uadit ad Furuzeg, que facit distinccionem inter villám Podan et Agagus; et ibi mete predicte terre ter­minantur. Vt igitur huiusmodi donacio robur perpetue firmi­tatis obtineat, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus Magistri Bene-

Next

/
Thumbnails
Contents