Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

253. A nagyváradi konventnek bizonyságlevele, hogy Begesi László és Pethlendi Mihály Cheuztelek vitás határai iránt egyezkedtek. 1271. Jobannes Prepositus et Conuentus Monasterij Sancti Stepliani prothomartiris de Promontorio Waradiensi vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in om­nium saluatore. Ne ea que geruntur in tempore simul laban­tur cum tempore, prouida hominum sagacitas adinvenit, ut rerum gestarum series scripti patrocinio fulciatur. Proinde ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire : Quod accedens ad nostram presen ciam Michael filius Petri de Petblen, exhibuit nobis quasdam litteras nostras patentes, petens nos cum instancia, vt easdem de verbo ad verbum in modum et formám nostri priuilegii redigi facereuius. Quarum tenor bic est : Nos Jobannes Prepositus et Conuentus Monasterij Sancti Stepbani prothomartyris de Monté Waradiensi tenore presen­cium memorie commendantes significamus quibus expeditvni­versis: quod Ladislao filio Damiany de Beges ex una, Micha­ele vero filio Petri de Petblend parte ex altéra nobilibus de Co­mitatu Bihoriensi coram nobis personaliter constitutis, sponte confessum extitit per eosdem concorditer pariter et relatum, quod super facto metarum possessionis Cheustelek uocate, pro qua lis et controuersionis matéria inter eos usque modo fuisset exorta et diucius ventillata, reformantibus et ordinantibus plu­riuiis probis viris partes suas interponentibus taliter concor­dantes, prefatam terram Cheustelek vocatam a possessione prefati Mychaelis filij Petri Pechlend vocata talibus metis et signis metalibus ab inuicem separantes distinxissent. Prima enim meta incipit circa quandam viam magnam, per quam de Kereztzug itur uersus Cholch a duabus metis terreis antiquis prope quandam siluam a plaga septemtrionali, et iuxta ean­dem viam uadit ad plagam orientalem usque ad quendam

Next

/
Thumbnails
Contents