Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

244. A győri káptalannak bizonyságlevele, hogy Miklós Kesén cinek fia Byzuskut nevü birtokát Potli Pálnak eladta. 1271. ABC Capitulum Ecclesie Jauriensis vniuersis quibus presen­tes patuerint salutem in Domino sempiternam. Ad vniuerso­rum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod quidam qui se Nicholaum filium Keseud nominauit, et dc uilla Susken esse dixit, astante sibi Zacharia filio Stephani fratris sui, sicut dixit, pro se et pro patre suo ac pro fratribus suis et consensum adhibente ex una parte, item Paulus de Potl, ut dicebat, ex altéra, coram nobis personaliter constituti, idem Nicholaus confessus est, terram suam Byzuskut uocatam, nu­mero ducenta et decem iugera cum septem mansionibus, que lehun dicuntur, in quibus quinque jobagiones nunc resident, ut dicitur, cum septem vineis, et feneto ad ipsam terram adiacenti, ac cum omnibus vtilitatibus suis, vendidisse Paulo prescripto pro quindecim marcis denariorum Viennensium iure perpetuo paeifice possidendam. Quas quidem marcas confes­sus est ab eodem Paulo plenarie recipisse; assumens, quod quandocunque idem Paulus uel sui heredes racione ipsius terre impeterentur. ipse expedire teneretur proprijs laboribus et expensis. Cuius quidem terre commetanei. sicut partes retule­runt, sunt hy : videlicet a parte orientali est commetanea terre Ponitb Bani Kuesd uocate; item a parte meridionali estvicina terre Pomog iobagionum Castri Supruniensis de Byk; item a parte occidentali contiguatur terre Sebreth vocate, que est terra Belud et aliorum de genere Osl; a plaga vero septem­trionali iungitur terre Zorm uocate, et ibi terminatur. In cuius rei memóriám et perpetuum firmitatem presentes eoncessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas, anno Domini M°CC° septuagesimo primo. Chepano Preposito, Hectore Cantore, Mykow Custode existentibus. (Eredetie börhártyán, a vörös selyeinzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents