Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

gantes se, quod si quis eundem Mirsam vei suos heredes pro ipöa terra attemptauerit, seu aliquam questionem suscitauerit, ipsi propriis sumptibus et expensis defendere et iudempnes conseruare teneantur. Cuius terre mete, sicut dixit nobis homo noster, pacifice et quiete erecte, et sine contradiccione omnium vicinorum, tales sunt: Prima incipit a parte oceidentali in arbore piri cruce signata, meta terrea circumfusa, in vicina­cione terre eiusdem Mirse; inde in sicca valle cadit in Zuho­dol; deinde ad partém orientalem tendens venit ad metam terream, vbi deciinat versus meridiem, et in paruo spacio tendens intrat in aquam Rogozna, vbi est meta terea; et per eandem versus meridiem tendens vicinatur terre eiusdem Mirse, et Destyn fratris sui; inde venit* inde venit ad arborem piri cruce signatam et meta terrea circumfusam, que est iuxta aquam Rogozna; inde ad molendinum, quod est venditum in eadem terra ; inde in magnó spacio exit de Rogozna, vbi est arbor piri, et vicinatur a parte orientali terre Márkus filij Tuol, a parte vero meridionali terre Wizlou et Czernoglau venditorum ; inde ad metam terream; inde ad arborem lio razth cruce signatam et meta terrea circumfusam ; inde ad metam terream; iude ad aliam, et transiens viam ad ^partém occidentalem venit ad arborem nyar, iuxta quam est arbor zyl cruce signata et meta terrea circumfusa; deinde tran sit aquosum chereth, venit ad arborem zil cruce signatam et meta terrea circumfusam; inde transiens per vnum fenile ve­nit ad arborem gerchaan, que est sita iu margine ripe Vr­bona, et vicinatur iterum terre emptoris in eodem Vrbona versus septemtrionem, in magnó spacio tendens iuxta terram eiusdem Mirse, exit ad arborem pomi cruce signatam tendens versus partém orientalem ; inde ad arborem gertaan cruce signatam et meta terrea circumfusam ; inde venit ad primam metam, et ibidem terminatur. Dixit eciam idem homo noster, quod Destyn, Donk, Peter filij Endry; item Mychael, Grego­rius, Petera filij Wlchek personaliter in erigendis metis fauo­rabilem consensum prebuerint; item Marcus, Murga, Syrbuk (filij) Stephani; Cyba, \Yt, Mark filius Bon, Kunsa pro se et pro omnibus cognatis eorum et proximis coram nobis personaliter comparentes, empcioni et wendicioni ipsius terre fauorabilem consensum prebuerunt. In cuius rei testimonium et robur pre-

Next

/
Thumbnails
Contents