Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

fidelium inter nos et Regem Boemorum grauis fuisset discor­dia suscitata, et idem Rex Boemorum per animacionem et induceionem iníidelium eorundem íines Regni nostri hostili­ter adijset, Sydou filius Sydou nobiles de Miley, qui eciam alias propter fidelitatis sue obsequia se effecerat multiplici­ter graciosum, castrum de Purpacb, in confinio Austrie versus Suprunium constitutum, ad nostram peticionem tempore guerre eiusdem assumpserat conseruandum ; spondens fidelitatis sue feruorem, qua Corone Regie ex debito nobilitatis sue tene­tur, in facto eodem per euidenciam operum declarare. Et quia fidelitatis sue laudabilia opera, que ibidem cum summa laude exbibuit, non possunt, tanquam uarijs temporibus et diuersimode facta, per omnia enarrari; quedam tamen de ge­stis eius ad iuformacionem futurorum duximus presentibus an­notanda. Nam cum conuocato exercitu nostro uenissemus ad íines Regni nostri contra Regem supradictum, exercitus tocius Austrie cum armatorum multis milibus, antequam ad conflic­tum uenissemus cum Rege memorato, processit contra castrum supradictum; ex quibus idem Sydou Haywar fratrem Ottlio­nis de Haslou, florem milicie et principem exercitus eiusdem, et quiuquaginta milites nominatos et electos, exceptis inferio­ribus quorum numerus quasi fűit infinitus, iuterfecit; ipsum castrum cum suo sanguine, et morte duorum cognatorum ac octo seruiencium suorum defensando; vbi ipse Sidou una asta et duabus sagittis transfossus, alia multa letalia uulnera in suo corpore sustinuit propter fidelitatem Corone Regie impen­dendam; et sic multis alijs de Regno nostro finitimas arces et municiones ualidas sine Marté prodicionaliter tradentibus, dic­tum castellum contra tauti Regis potenciám in defensionem bo­minum nostrorum conseruauit, tribumpans nicbilominus mul­tipliciter de bostibus Regni nostri; propter que coram Maie­statis nostre oculis se laudabilem baberi constituit et acce­ptum. Nos itaque, qui ex oílicio suscepti regiminis nostri de­bemus metiri merita singulorum, expertam fidelitatem et lau­dabiles famulatus predicti Sidou fauore cupientes prosequi gracioso, in aliqualem recompensacionem seruieiorum suorum tam laudabilium, quamquam ampliora mereretur, contulimus sibi quandam terram Castri nostri Zaladiensis, Kebele uoca­tam, in qua bospites eiusdem Castri resident, et est ecclesia

Next

/
Thumbnails
Contents