Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

diante, quod predieti eiues et hospites de memoratis villis ad Tyrnam pertinentes predictis nobilibus et alijs 7 iu quorum ter­ris vinee eorundem suntsite ; de singulis vineis singulos iustos cybriones approbatos ab antiquo, et duos denarios dare de­beant annuatim, ita videlicet, quod dicti nobiles et eorum successores ipsos eiues et hospites ad iudebitam solucioneui et inconsuetam preter iustum cybrionem, et duos denarios premissos de qualibet vinea eos compellendi non babeant facultatem; qui si huic nostre ordinacioni contraire attempta­uerint, nostre indignacionis vindictam sencient in possessioni­bus eorundem. Vt igitur huius rei series perpetuo et irreuoca­biliter perseueret, presentes eisdem concessimus litteras dupli eis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus Ma­gistri Benedicti Prepositi Orodiensis, aule nostre Vice-Cancel­larij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M° CC° septuagesimo, Regni autem nostri anno primo. (III. Endre királynak 1291-ki megerősítő okmányából, Nagyszombat -z. kir. város levéltárában.) 203. V. István királynak nemesítő privilégiuma Domonkos Andronik fia és testvérei számára. 1270. Stephanus Dei gracia Hungarie, Dulmacie, Croacie, Ra­me, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus presens seriptum inspecturis salu­tem in salutis largitore. Regia liberalitas seruieia considerans singulorum, subiectos eciam nobilitate ditat adoptata, ut quam naturaliter non habebant, post suum seruieium fideliter con sequantur. Proinde ad vniuersorum noticiam hamm serie vo­lumus peruenire, quod cum Dominicus filius Andronicy de villa Kyus Gelse, de populis Castri Zaladiensis oriundus, nobis in domo nostra iu officio Tauarnicorum nostrorum plurimum

Next

/
Thumbnails
Contents