Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

istis temporibus contra nostros eniulos procedendo, licet non cum minima rerum et personarum ipsorum iactura nobis fide­lifcer seruiuerunt. Igitur quia ex officio nostre Regie Maiestati incumbenti, que (igy)nulli deesse in suo jure, imo iniuriam in jus restaurare debemus, eorundem hospitum nostrorum iustis pe­ticionibus inclinati, ipsos et per ipsos ipsorum heredes reddi­dimus et restituimus ad antiquam et eandem pristinam liber­tatem ipsorum, qua vei quibus per memoratum Stephanum Regem a prima fundacione et congregacione ipsius ciuitatis prediti fuerant, eadem prerogatiua libertatum eciam nostris temporibus fruituros, quas hoc ordine tenore presencium spe­cificandas duximus et pariter exprimendas : quod singuli hospitum nostrorum de predicta ciuitate aratra habentes in festő Beati Martini singulis annis singulos fertones cum pon­dere Regali; ceteri vero hospites pro se domos et non aratra habentes singuli singula tria pondéra in predicto festő; inqui­lini autem alterum dimidium pondus singuli predicto tempore nomine terragij modo premisso soluere tenebuntur. Preterea de singulis sexaginta mansionibus vnum armatum decenter ordinatum ad exercitum nostrum transmitterc tenebuntur. Item villicum inter se libere eligent, quem de communi consensu et voluntate duxerint ordinandum; qui quidem villicus ipsorum omnes causas contra ipsos et intra metas ipsorum exortas, ex­ceptis causis homicidij, furti latrocinij, incendij et wlneris, quod wlgo dicitur boyseb (baj-seb), quas judex noster et villicus ipsorum pro tempore constituti pariter jndicabunt, judicia inter se taliter diuidentes, quod duabus partibus judici nostro cc­dentibus, terciam partém in dictis causis villicus ipsorum opti­nebit. Item concessimus eciam eisdem hospitibus nostris, quod intra terminos parcium Transsiluanarum tam in ciuitatibus, quam eciam in alijs locis, de mercibus et rebus ipsorum nullum tributum soluere tenebuntur. Item sacerdotem et plebanum de communi libera eligent voluntate, sicut in alijs ciuitatibus no­stris est consuetum ; cui omnia jura eidem de jure debita ad­ministrare tenebuntur. Item concessimus eisdem, quod terras circumquaque iacentes, quas usquemodo iuste tenuerunt et possederunt, cum silluis, nemoribus, pratis, terris arabilibus, et alijs vtilitatibus vniuersis teueant et possideant, vt usque iuste possederunt, sic possideant pacifice et quiete sine preiu-

Next

/
Thumbnails
Contents