Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

castra nostra fere, ad que capita nostra et filiorum nostrorum atque liberorum reclinare disposueramus, per proditores no­stros, quos fideles esse eredebamus, parentibus nostris, qui nos capere volebant, data fuissent in nostrum preiudieium et grauamen, eundem Comitem Miehaelem ad eonseruandum et eustodiendum castrum nostrum Fywzer nuncupatum, quod ex postfacto ipsi Micbaeli Comiti cum suis pertineneijs perpetua­liter donauerimus possidendum, et ad eonseruandum castrum suum proprium Temetyn vocatum, misimus ex nostra sciencia speciali, que castra nobis fideliter conseruauit. Et post bee inter alias suas fidelitates in bello Erney Bani, et in bello no­stro generáli in Ilsasyg commisso, vbi tota potencia patris no­stri, et specialiter Henricus tunc tempore Palatinus nos inter­ficere cupiebant, coram oculis nostre Maiestatis in medias acies se immisit, bostium cuneos perturbando, vbi victoriam bábuit, et captiuos nobis presentauit, letale wlnus in se reportando. In recompensacionem igitur seruiciorum eidem volentes grata vicissitudine occurrere, licet maioribus dignus babeatur, vt meretur, terras seu villás Simeonis sine berede decedentis, qui auiam nostram Reginam Hungarie felicis recordacionis erimen lese Maiestatis committendo interfecit, Lonya, Bolte­rag, Bacy, Zolonka et Lonya (így) vocatas, ad ipsum Simo­néin titulo empeionis deuolutas, et villás Zentbmyklos ct Zolwa nuncupatas, quas quondam eidem Simeoni Andreas Rex auus noster bone memorie contulerat, et postmodum ad manus Regias pure et simpliciter fuerant deuolute, prefato Comiti Micbaeli dilecto et fideli nostro, et per eum suis heredibus heredumque successoribus, dedimus, donauimus et eontulimus jure perpetuo et irreuocabiliter possidendas. Quarum villarum mete et termini, prout in litteris Johannis Plebani de Potok hominis nostri ad hoc specialiter deputati, uidimus contineri, taliter distinguutur : Prima meta terre Lonia erigitur iuxta terram Bech Matheus vocatam in rippa Thicie in parte occa sus; et eundo per terreas metas ad orientem transit vnam magnam viam, et pergendo ad duas magnas arbores ilicis signatas pro meta; de quibus pergens venit ad caput vnius aque Kochua vocate, que oritur de aqua Chornawoda, et per metas in ipso loco separatur; de ipsa aqua deinde iuxta eandem aquam Chornawoda suis inetis procedit ascendendo ad partém

Next

/
Thumbnails
Contents