Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)
transactorum, et vltra pecijt, vt super hoc nostrum sibi priuilegium concedese dignaremur. Verum cum nostre sit intencionis ; vnicuique reddere, quod suum est; ad peticionem eiusdem Alexandri filij Marcelli condescendentes, super iam dicta terra Mortun, vt eandem sub eisdem metis et terminis, quibus in antea possederat, pleno jure valeat possidere pacifice et quiete, presentes eidem Alexandro litteras dupplicis sigilli nostri robore communitas duximus concedendas. Dátum per manus Magistri Demetrij Albensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri anno Domini M° CC° sexagesimo nono, Regni autem nostri anno tricesimo quarto. (Róbert Károly királynak 1326-ki megerősítő privilégiumából, a budai kir. kamarai levéltárban.) 160. István ifjabb királynak a kalocsai káptalant Babay liclysey birtokában megerősítő privilégiuma. 1269. Stephanus Dei gracia junior Rex Hungarie, DuxTranssiluauus, Dominus Cumanorum omnibus Christi fidelibus presens seriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Quia ea, que pijs locis legantur, donantur, seu quolibet alio modo Ecclesijs iusto titulo conferuntur, traduntur, Regie conuenit Celsitudini gratificare et ratificare, et eciam conseruare. Proinde ad uniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod accedens ad nostram presenciam Magister Jacobus Canonicus et Decanus Colochensis, nomine procuratorio ex parte Capituli Colochensis exhibuit nobis Tytuliensis et Sancti Laureneij de Hay Capitulorum, et eciam nostras litteras proprias memoriales in hec verba : (Következik : 1) A titeli káptalannak 1251-ki bizonyságlevele, hogy Babay-i Nemhyz, fia Felixnek szabadságát a kalocsai káptalannál Babay helység által megváltotta; mint Okmánytárunk VII. kötetében, vagyis II. folyama 2. kötetében 230. sz. a.)