Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)
dendam, omnibus super ipsa terra Lepled processu temporis contra prefatum Comitem Andreám questionem aliquam suscitare uolentibus silencium perpetuum imponentes. Cuius quidem terre mete, prout in prioribus litteris nostris patentibus contineri uidimus, boc ordine distinguntur : Príma meta a domo ipsius Episcopi in terra sua empticia edificata in oriente incipit, et incidit in vnam fossam; et per fossam uadit ad magnam viam in occidentem, et illic in fine fosse metatur in fruticibus arboris egur; et inde uadit in eadem latauiain occi dentem, et ibi diuiditur alia via, que ducit Scothmar; et per ipsam uiam transit siluam Ronna; et postea in terra wlgariter humuk dicta due consistunt ilices in vna radice; tenditur autem inde in aquilonem, et peruenit ad unam magnam arborem tilie; et hinc uenit in uiam Iuke, vbi sunt iuxta viam illám due mete terree, et cruces super arbores scilicet kercus et ilicis ; deinde uadit super uiam Weysa versus orientem, et ibi due mete terree continent in se duas arbores ilices, et illic ex parte alia terra Albensis Ecclesie est eius commetanea; et inde tendit ad vnam ilicem iuxta Ronnam, et illic caput Ronne fluuij pertransit ad siluam Maik, et iuxta vnam arborem tremuli babetur meta terrea secus uiam, nichilominus super quam uadit iu arborem ilicis, et ibi babetur una meta principális, transitque in terram stercoream Maik, in qua est vna pirus; et inde peruenit in egur, et de egur in cartilaginem, et ibi sunt due mete terree; et inde peruenit ad salicem, ubi sunt due mete terree, noua videlicet et antiqna; et inde in uia iuxta terram Butka Comitis uadit in meridiem, et ibi uadit super caput fluuij Naar, itaque terminatur iterum iu orientem aput domum predictam Episcopi memorati in eiusdem terra empticia, quam precio a Peturke Comite comparauit. (V)t igitur huius rei series robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum retractari ualeat, aut per quempiam in irritum reuocari, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus Magistri Demetrij Albensis Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M"CC°LX°IX°, X1I° kalendas Januarij, Regni autem nostri anno XXX° quarto. (Eredetie bőrhártyán, melyről a király kettős pecsétjének töredéke sárgabarna selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)