Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

IV. Béla királynak Baar nevű földet tárgyazó adománya Bodow comes számára. 1269. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallieie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omni­bus Cbristi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: Quod Bodo Comes vduornicorum nostro­rum nobis ab etate tenera et indole sue juuentutis ea, que fer­uore sue fidelitatis et animi sui desiderio in magnis et arduis exbibuit seruicia, que nostre plurimum placuerunt voluntati, et quamquam commendabiliter seruitum fuisset per eundem, eredimus tamen graciora preteritis exhiberi seruicia in futu­rum. Quibus consideratis idem Comes Bodow nobis humiliter supplicans a nobis petiuit sibi conferri quandam terram castri nostri Posoniensis Baar vocatam, vbi sex mausiones castren­sium tautummodo residere asserebat. Quam nos consideratis seruiciis dicti Comitis Bodow, scita prius quantitate dicte terre et qualitate per Stepbanum Comitem Posoniensem, Judicem Curie domiue Regine consortis nostre karissime; cui iu man­datis adderemus (így), ipsi Comiti Bodou, et per eum suis beredibus et beredum suorum succesoribus de plenitudine no­stre gracie cum suis vtilitatibus dedimus, donauimus, contuli­mus jure perpetuo possidendam, ipsum Bodou Comitem in corporalem possessionem dicte (terre) per Stepbanum Comitem Posoniensem introduci faciendo, precipientes nihilominus Co­miti Stepbano, quod de ipsa terra castrensibus sex mansionum tantam assignaret porcionem, de qua se possent comode su­stentare. Qui nobis per suas litteras rescripsit, quod de ipsa terra Baar tantam dictis castrensibus assignauit porcionem, quod non solum sex mansionum, sed eciam viginti mansiones se te­nere et comode possunt sustentare. Mete autem terre Bodou Comiti assignate, prout iu litteris Stephani Comitis Posonien­sis dilecti et fidelis nostri nobis exinde directis eontinebantur, 15*

Next

/
Thumbnails
Contents