Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)
tibus et pertineneijs in suis metis antiquis et terminis dicto Comiti Dominico in perpetuum remanente, obseruata obligaeione expeditoria superius annotata, ad quam se idem Lampertus uune obligauit; sic eandem replicando, quod quicunque dictam possessionem Wylok, seu aliquid ex eadem, aut ex eius pertineneijs de generacione eiusdem Lamperti ab ipso Comite Dominico et ab eius heredibus repeteret, ipse Lampertus et sui successores semper et ubique expedire tenerentur proprijs laboribus et expensis, prefatis possessionibus hereditarijs, uillis uidelicet superius nominatis, et terra uille predicte, ac ipsa porcione terre Zechche dicto Lamperto per ipsum Comitem Dominicum statutis nunc remanentibus eidem imperpetuum modo prenotato; illo tamen articulo, qui ipsas uillas, terram uille predicte, et porcionem terre de Zechche in Regio priuilegio in primaria collacione pro ipso Dominico confecto continebat, presentibus pro parte dicti Lamperti non obstante; quod quidem Regium priuilegium in suo residuo textu aput ipsum Comitem Dominicum remansit in sui roboris firmitate. Eo interposito, quod litteras suas in cxecucione et processu predictorum ncgociorum, quascunque partes habuerint prius confectas, contra inuicem inter se super premissis ct singulis premissorum inanes reliquerunt; quas quidem quilibet ipsorum contra euentum questionis aliunde suscitande reseruauit. Vt igitur premissa omnia robur obtineant perpetue firmitatis presentes ad peticionem parcium in testimonium premissorum dedimus litteras partibus utrisque nostro sigillo communitas; anno Domini M 0CC°LX° octauo, XVI. kalendas Marcij. Magistro Farcasio Ecclesie nostre Preposito aule Régié Vice-Cancellario ; Myke Cantore, Feliciano Custode, Michaele Decano existentibus. (Eredetie börhártyán zöld-violaszinü selyomzsinóron függő' pecsét alatt, a niélt. gróf Zay családnak levéltárában.)