Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)
idem Cunch ipsam terram Adam reliquisset prenotatis Corlado, Miehaeli, Jacobo et Egidio; ita tamen, quod in erastino Epiphanie Domini Benedietus de Popy, Egidius de Oundi et Benedictus filius Cornelij aeeederent ad ipsam terram, quos partes de eommuni adducere tenentur; et si omnes tres ibi esse non possent, nichilominus duo eorundem insurabunt illám terram, et quot aratrorum fuerit ipsa terra, pro tot singulorum aratrorum terra duas singulas marcas Corladus, Michael, Jacobus et Egidius Cunch supradicto in dominica Circumdederunt coram Capitulo Agriensi persoluere tenebuntur, partim in extimacione condigna, partim uero in argento decime combustionis. Et si diem pretermitterent in soluendo, cum iudicio soluere tenerentur. Ipsa autem pecunia persoluta Cunch predictus debet dare priuilegium Capituli Agriensis, quod qui cumque ipsam terram Adam de predictis repeteret uel uellet repetere, idem Cunch eis ipsam terram expedire et deffendere teneretur proprijs laboribus etexpensis; iudicem autem ct pristaldum placabunt de eommuni. Dátum in Potok feria quarta ante festum Sancti Thome Apostoli. Predicte autem partes nobis concorditer recitarunt, quod ipsa terra Adam per prefatos nobiles infurcatafuisset inueuta unius aratri, et decem ac septem iugerum, pro qua iuxta extimacionem predictam in ipsa dominica Circumdederunt coram nobis Corladus et Jacobus prenotati, pro se et pro socijs suis upradictis, ipsi Cunch persoluerunt duas marcas et unum fertonem; quibus receptis idem Cunch prefatam terram unius aratri et decem ac septem iugerum predictis uiris eorumque successoribus dimisit coram nobis perpetuo possidendam; obligando se taliter, quod ab omnibus super statu predicte terre prefatos uiros molestare nitentibus, ipse teneretur defendere et expedire in proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium ad instanciam parcium ex eommuni fratrum nostrorum consensu presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas ; presentibus tamen Farcasio Cantore, Thoma Lectore, Johanne Custodo, Leustachio Noui Castri, Marco de Pata, Vrbano de Zobolch Archidiaconis, et alijs multis, anno Domini M° CC° LX° VIII°. Regnantibus illustribus Regibus Hungarie Bela et Stephano, Philippo Strigoniensi, Ste-