Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

(andi. Item si aliquem inter ipsos non liabcntem domum, oroi­eidium vei aliquod aliud malum pertractare contigerit, et si auffugerit, nec hospes suus, nec sui cognati debebunt in iudi­cium euocari, seu ob boc condempnari. Item quod nec per bominem nostrum, nec per simplex sigillum sine litteris citari valeant ab aliquo, nisi per litteras nostras speciales. Ad hoc eisdem concedimus et fauorabiliter indulgemus, quod eorum quilibet aratrum habens integrum, annis singulis nobis soluere tenebitur vnam vnciam, médium autem aratrum habens tria pondéra, illi vero, qui terram non arant, duo pondéra de qua libet soluant mansione; solucio autem memorati terragij eo modo et eo tempore fiet, quo alij popouli nostri in Comitatu de Rymua existentes, soluere consueuerunt; ita tamen, quod villicus et maiores duodecim de eisdem inter se dictum terra gium exigant, et sic persoluant nostro collectori, qui pro tempore fuerit constitutus. Item custodes siluarum nostrarum ad peticionem ipsorum hospitum de ipsa villa transferentes, terram eorum dictis hospitibus duximus conferendam. Con­cessimus eciam eisdem, vt eundi nobiscum ad exercitum ne­cessitate per nos nullatenus constringantur. In cuius rei me­móriám pleniorem et inuiolabilem firmitatem ad peticionem predictorum hospitum nostrorum instanciam presentes eon­cessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Dátum in Zumbothel anno Domini M° CC° LX° octauo tercio kalendas Marcij. (János kalocsai érseknek 1278 ki megerősítő okmányából, a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents