Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

quam reambulauerunt, fuerit ipsorum hereditaria, et per dic­tos jobagiones Castri indebite oceupata. Cum itaque diligeu­tissima inquisicione facta, et recepta iuratoria caueione, ut prediximus, inuenerimus, dietam particulam terre esse here­ditariam ipsorum nobilium predictorum, eandem ipsis nobili­bus, exclusis jobagionibus Castri predicti de eadem, restitui­mus hereditario iure perpetuo possidendam, et metas, sub quibus ijdem nobiles ipsam terram possidere debeant, fecimus eleuari. Mete autem hoc ordine distinguntur: Incipit prima meta a parte meridionali iuxta villáin Ambrosij predicti Den­na vocatam iuxta fluuium Denna, et ibi sub arbore ceraso sunt mete; deinde in eodem fluuio vádit ad partém septem­trionalem metis duplicibus, et peruenit usque ad metas terre nobilium de Elya, et ibi sub una quercu sunt mete; deinde flectitur ad orientem iuxta metas et terminos terre nobilium de Elya, et vádit cum metis duplicibus, ct venit usque ad aliam terram hereditariam ipsius Ambrosij, de qua eadem particula erat excepta, ubi contiguatur cum illa; et sic ter­minatur. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem pre­sentes concessimus litteras sigilli nostri, et sigillorum nostro­rum sociorum munimine roboratas. Dátum per manus Magistri Sebastiani Cantoris de Posoga et Canonici Albensis Protlio­notarij nostri anno Domini M° CC° LX° octauo. (IV. László királynak 1274-ki megerősítő' privilégiumából, a budai kir. kamarai levéltárban. Töredékét közölte Fejér Cod. Dipl. VII. kötetében. 1. r. 349. I.)

Next

/
Thumbnails
Contents