Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

127. A traui •püspök és káptalan, s Trau város községe közti neveze­tes, a tizedek kötelezettségét tárggazö pernek elintézése. 1267. ín nomine Domini nostri Jesu Christi Amen. Anno a Nativitate ejusdem millesimo ducentesimo sexagesimo sep­timo, Jndictione X. Tragurii die Lune X. intrante Octobris. Reguante Domiuo nostro Bela Serenissimo Rege Ungarie ; temporibus domini Columbani venerabilis Episcopi; domini Rolandi Egregii Comitis, dominorum Valentiui Kasarizze, Dese Amblasii. et Luce Petri Judicum. Cum procuratores, seu sindici, vel actores Traguriensis Capituli, et Communitatis Tragurii forent coram venerabili patre domino Columbano, Dei et Apostolica gratia Traguriensi Episcopo apud Jadram constituti, cujus procurationis, seu sindicarie ipsius Capituli tenor per omnia dignoscitur esse talis: In nomine Domini nostri Jesu Christi Amen. Anno Nati­vitatis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo septimo, Indictione X. Tragurii die Mercurii V. intrante Octobris. Re­guante domino nostro Bela Serenissimo Rege Ungarie; tempo­ribus domini Columbani venerabilis Traguriensis Episcopi; domini Rolandi Egregij Comitis ; dominorum Valentini Kasa­rizze, Dese Amblasij, et Luce Petri Judicum ; dominus Jaco­bus Archidiaconus, Gervasius Primicerius, et uniuersum Ca­pitulum Traguriensis Ecclesie constituerunt ct ordinauerunt dominos Kasioctum Zaniche, ct Bodinum Concanonicos suos presentes suos procuratores, sindicos, et nuntios speciales, ad tractandum et ordinandum una cum domino Episcopo supra­dicto, vel per se divisim et seperatim, pacem et concordium iu ciuitate Jadre coram domino Archiepiscopo Jadrensi vel alio quocunque, cum sindicis et procuratoribus Civium et Ju­dicum, Consiliariorum, etCommunis seu Communitatis Civita­tis Tragurij, super facto seu questione decimarum ortorum, molendinorum, et vini, quod adversus dictos Cives, Judices, Consiliarios, et Commune Tragurij dicti Episcopus, Archidia-

Next

/
Thumbnails
Contents