Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)
gia Monasterio Virginis Gloriose in bonis temporibus prouidere cupientes, priuilegium memoratum nostris manibus aceeptantes inspeximus et legi fecimus presencialiter per singula seriatim; quo perlecto et íinaliter deliberato eandem donacionem terrarum iustam et salubrem esse considerantes ; predictas terras cum suis utilitatibus et pertinencijs pleno iure dedimus, donauimus et contulimus Monasterio de Insula Uirginis Gloriose perpetuo et irreuocabiliter possidendas. Ut igitur huiusmodi donacio robur perpetue firmitatis optineat, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. (D)atum per manus Magistri Benedicti, aule nostre Uice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri; anno ab Incaruacione Domini millesimo ducentesimo septuagesimo, Regni autem nostri anno primo. (Eredetie bőrhártyán, vörös-barna selyemzsinóron függő pecsét alatt, a budai kir. kamarai levéltárban.) 195. V. István királynak Fulszilva birtokát tárgyazó adománya Tóbiás comes, Ura fia számára. 1270. Stephanus Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cvmanie, Bvlgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem et omne bonum. Vniuersitati tam presencium quam posterorum presenti scripto innotescere decreuimus; quod Comes Thobias filius Wra fidelis noster seruitor, karissimi patris nostri felicis recordacionis Regis Belee litteras sev priuilegium nobis presentauit, in quibus nouimus sibi contulisse et suis posteris jure hereditario pacifice et quiete in perpetuum possidendam quandam particulam terree Castri nostri de Sarus Fvlscilua nominatam cum omnibus actiuencijs, cum siluis, cum pratis, et agris, et suis vtilitatibus. Cuius quidem terree