Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

eo benedictiones monialium auctoritate Sedis Apostolice reci­pere valeatis. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis, clausis ianuis, excommuuicatis et iuterdictis ex­clusis, non pulsatis campanis, submissa voce, Divina oflicia celebrare. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci Abbatissa, vei tuarum qualibet succedente, nulla ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quam sorores communi consensu, vei earum maior pars consilii sanioris, secundum Deum et regulám providerint eligendam. Porro si Episcopi vei alii Ecclesiarum Rectores in Monasterium vestrum, vei personas regulares inibi Domino famulantes suspensionis, ex­communicationis vei interdicti sententiam promulgaverint, ipsam tamquam contra Sedis Apostolice indulta prolatam decernimus non tenere. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna imposterum sollicitudine providere volentes, auctori­tate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras Monasterii vestri nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, bominem temere capere vei interíicere, seu violentias audeat exercere. Preterea omnes libertates et immuuitates, quas Monasterio vestro venerabilis fráter noster . . . Arcbiepiscopus Jadrensis de Capituli sui assensu indul­sisse dinoscitur, sicut in eorum litteris plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti privi­legio communimus. Tenorem autem litterarum ipsarum pre­sentis privilegii inseri fecimus, qui talis est : Quia iuxta canonum sanctiones bone rei dare consul­tum stb. (következik Lőrincz jadrai érseknek 1260-ki okmá­nya, mint alább 378. sz. a.) Decernimus ergo, ut nulli bominum liceat idem Mona­sterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vei ablatas retinere, minuere vei temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum guberna­tione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis pro­futura, salva in omnibus Sedis Apostolice auctoritate. Ad indi­cium autem huius precepte a Sede Apostolica libertatis, unam libram cere nobis, nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo, terciove commonita, si

Next

/
Thumbnails
Contents