Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

presencium volumus peruenire, quod cum causam, que inter Abbatem et Conuentum de Beel ex vna parte, et populos eo­rundem de villa Okol vertebatur ex altéra, dilectis ct fidelibus nostris, venerabili patri Gallo Episcopo Transiluano, et Ma­gistro Acus Preposito Budensi Cancellario karissime consortis nostre judicialiter cognoscendam et fine debito terminandani commisissemus, tandem ijdem populi ad nostram accedendo presenciam obtulerunt litteras eorundem fidelium nostrorum in hec verba: Nos Gallus Diuina miseracione Episeopus Transsilua­nus stb. (következik az 1254-ki okmány, mint fentebb 261. sz. alatt.) Nos igitur ea, que per iam dictos fideles nostros ex con­cessione in liac parte facta sunt, rata habentes, secundum continenciam litterarum eorundem fidelium nostrorum, eadem presentibus inserta auctoritate presencium perpetuo duximus confirmanda. Dátum per manus dilecti et fidelis nostri Magi­stri Pauli Prepositi Posoniensis aule nostre Vice-Cancellarij anno Domini M° CC° L° nono, quinto decimo kalendas Julii, Regni autem nostri anno vicesimo quarto. (Eredetie a pannonhalmi főapátság levéltárában.) 356. IV. Béla király adománya Miklós Eymereh fia számára. 12ó9. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus pre­sentes litteras inspecturis salutem in uero salutari. Vt Regum donaciones perpetua soliditate firmentur, litterarum solent testimonio roborari; inconcussum quippe permanet atque fir mum, quod Regio fuerit patrocinio communitum. Proinde ad uniuersorum noticiam tenoré presencium uolumus peruenire, quod attendentes seruieia Nicolay filij Eymereh, que nobis in

Next

/
Thumbnails
Contents