Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

352. Manfréd tarentoi fejedelem és siciliai helytartó a Busi, Lesina melletti dalmatiai szigeten lévő szent Szilvester és Miklós mono­storát pártfogása alá veszi. 1258. Manfredus Diui Augusti Imperatoris Federici filius, Dei gracia Princeps Tarenti, Montis Sancti Angeli Dominus, et Illu­stris Regis Conradi Secundi in Regno Sicilie Balius Generális, per presens scriptum nostrum (notum) fieri volumus vniuersis, quod venerabilis Abbas et Conuentus Monasterij Sanctorum Siluestri et Nicolai de insula Buci Magnificentie nostre humi­liter supplicauerunt, vt quia in eadem insula degunt deuote Domino famulantes, dictum Abbatem et Conuentum, ac ceteros fratres Monasterij, eiusdem quoque Monasterii homines, pos­sessiones, animalia, res omnes, et bona eorum, que in pre­senciarum iuste possident ac in antea iusto titulo poterunt adipisci, sub Regia, nostraque protectione recipere misericor­diter dignaremur. Nos ergo attendentes honestam vitám et religionem eorum, et vt in eadem insula possint quieta, et tranquilla mentium deuotione Domiiio famulari; eundem Ab­batem, Conuentum, fratres suos, Monasterium, homines, ani­malia, et ceteras res, et bona eorum in presentiarum habita, vei in antea iusto titulo acquirenda, sub Regia nostraque pro­tectione recipimus speeiali, presenti prohibentes edicto, vt nullus qui etem eorum perturbare presumat, vei ipsos in per­sonis aut bonis eorum offendere, vei suis rebus, et suorum hominum violenter auffere* Quod qui presumpserit, Regiam et nostram indignationem sfe nouerit incursurum. Ad huius itaque protectionis nostre memóriáin et stábilem firmitatem, presens scriptum fieri, et sigillo nostro iussimus commuuiri. DaUim Panormi per ínanus Gtiítlterij de Orta Regni Hieroso­limitani et Sicilie Cancellarii anno Dominice Incarnationis M°CC°L" VIII 0 mense Junij prime Indictionis. (Lucius Momorie storiche die Trau 105. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents