Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
quod terram in Zbelou prope Worosdinum utiliorcm esse castro nosccbatur, cum eciam pro eo, quod priuilegium Capituli, in quo eciam alie terre filiorum Selk continebantur, irritare non liceret, sicut dicebatur. Nos autem ipsam particulam terre ad alterum dimidium aratrum sufficientem in Ebris cum alijs terris in priuilegio illo continentibus (igy) eisdem filiis Selk auctoritate presencium reliquimus in perpetuum possidendam ; et terram ad alterum dimidium aratrum sufficientem in Zbeleu castro reliquimus similiter in perpetuum. Et quia ipsum priuilegium Capituli Zagrabieusis super facto illarnni terrarum, quod filij Selk presentauerant, in manibus nostris nolentibus nobis contigit lacerari; tenorem ipsius priuilegij de uerbo ad uerbum transseribi in presentem paginam nostram fecimus, ne filijs Selk aliquod preiudicium per hoc fieri contingeret, presens priuilegium nostrum continens totum tenorem priuilegij Capituli Zagrabiensis eisdem filiis Selk reddidimus sigilli nostri munimine roboratum, ut deinceps eedem terre, que in presenti priuilegio continentur. per quem piam non possint in irritum reuocari; et eciam priuilegium ipsius Capituli, licet laceratum et a sigillo separatum, eisdem filiis Selk cum sigillo nostro munitum reddidimus propter maiorem caucionem. Tenor eciam priuilegii Capituli hic est: Omnibus Christi fidelibus stb. (következik a zágrábi káptalannak 1236-ki bizonyságlevele, mint fentebb 11. sz. a.) Vt autem huius rei series salua consistat, litteras nostras concessimus sigilli nostri munimine oommunitas, anno Domini M° CC° L° octauo. (Eredetie bőrhártyán, a pecsét már elveszett a főméit, hg. Eszterházy család levéltárában.;