Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
343. IV. Béla királynak, Poth leányai negyedét tárgyazó törvénykezési határozata. 1258. Nos B. Dei gracia Rex Vngarie memorie commendamus, quod cum Corrardus Comes filius Stephani Comitis, so rores suas filias Poth, Ndominam videlicet consortem Pauli Comitis filij Ekch, et dominam consortem Stephaui Bani filij Chak Comitis coram nobis conueuisset, requirendo ab eisdem Ilswa et Bohocha uocatas possessiones nomine terre sue he reditarie. Quia nobis in figura judicij ex relacione utriusque partis patuit, dictas possessiones eisdem dominabus pro quarta esse assignatas, ne in eisdem possessionibus idein C(orrardus) Comes uel sui heredes sibi possint ulterius aliquod jus uendicare, eidem C. et suis successoribus perpetuum silenciuni super hoc duximus sentencialiter imponendum ; decreuimus tamen, ut deinceps prefate domine seu heredes earundum ip3um Corrardum Comitem et suos successores non possint impetere aliquatenus racione quarte sepius memorate, cum eisdem satisfactum fuerit, sicut superius est expressum. Dátum in Hydueg in festő Mathei Apostoli et Ewangeliste anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octauo. (Eredetie börhártyán, melynek hátán az oda nyomott pecsétnek nyoma látszik még A mélt. báró Révay család levéltárában.)