Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
Qui vero antedicti Nuncii et Procuratores virtute et potestate supradicte commissionis cum nobili viro domino Jacobo Contarino Ragusii Comite antedicto, Judicibus, Consiliariis et Comnjunitate universa Civitatis ejusdem, cum sonitu campane per laudationem populi Ragusini ad talem concordiam devenerunt. Scilicet, quod ex Civitate Spalati quatuor boni homines eligantur, et etiam totidem de Ragusio, qui sint Judices ad locum constitutum, scilicet ad Stammum ad médium mensem Madium primo venturum, ad omnia repressalia, robarias, debita et questiones tractanda, terminanda, et etiam restitueuda, que scilicet iuter utramque Civitatem, vei quondam fuerunt aut aliquod Commune predictarum Civitatum ad locum constitutum termino antedicto noluerit iustuin impedimentum sit culpabile alteri Communi. Homines vero predictarum Civitatum, qui aliquibus, et coram constitutis Judicibus ad dictum locum termino antedicto noluerit parere iustum impedimentum, in discretione utriusque Civitatum predictorum Judicum debeat remanere , qui in predictis Civitatibus tunc non fuerit, non sit per judicium nec gravamen. Et homines in rebus et personis possint venire Ragusium pro suis utilitatibus faciendis; et e converso possint homines Ragusii usque ad terminum antedictum. De hoc autem concordio sunt due carte similes, hec et alia . Actum est hoc Ragusii ordinata Curia cum sonitu — (a tanúk és a jegyzőnek nevei olvashatlanok.) (Eredetié igen megrongált állapotban, a bécsi császári titkos levéltárban.)