Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
Gordun nomine Potulen; et inde descenderet directe uersus partém occidentalem iuxta quandam viam, que via Regis nuncupatur ad fluuium Kenesa. Cuius terre mete, sicut ab utraque parte intelleximus, boc ordine distinguntur : Incipit prima meta in quodam feneto prope terras arabiles iuxta metas filiorum Gordun predictorum, et uadit ad quoddam nemus, in quo sub arbore pomi sunt mete terree; et inde procedens uadit ad ripam fiuuij Kenesa predicti, et iuxta eandem in arboribus egvr et wenuz sunt mete; et ibi intrat in dictum fluuium Kenesa, per quem descendit ad partém meridionalem usque ad quoddam molendiuum, quod est vicinum ville Kerektou, et prope illud molendinum exit de fluuio ad quandam insulam, ubi est ipsum molendinum, et sunt mete terree; inde procedens vádit ad quandam arborem piri existentem prope paludem, sub qua sunt mete terree; inde procedens iuxta eandem paludem uadit ad duas metas terreas, que sunt in quibusdam fructicibus existentibus in insula antedicta; inde declinans uersus orientem, transeundo ipsam paludem uadit ad antiquas metas Princb Comitis memorati, ubi tenet metas cum terra ville Gug nomine Kerektou, et ibi terminatur. Preterea confessi sunt ijdem filij Egidij et filij Fulkus, quod non habercnt facultatem faciendi aliquod opus in ipso fluuio, preter molendinum supradictum, usque adultimas metas terre Princb Comitis supradicte, nec ipsum molendinum mouendi superius, nec inferius, si sibi videretur, sed omnes vtilitates eiusdem fluuij idem Princb Comes uel sui heredes per longitudinem terre sue libere et pacifice possiderent, faciendo clausuras. molendina, et alia opera, que sibi uiderentur. Qui si facta opera per quempiam amitterent, dicti nobiles de ipsis operibus satisfacere tenerentur. Adicimus eciam, quod idem Princh Comes propter bonum pacis, ut omnis matéria questionis sopiatur, et fauor dileccionis pocius augeatur, filijs Egidij et Fulkus supradictis soluit decem et septem marcas argenti ponderati coram nobis. Tali obligacione subiuucta, quod si per quempiam cognatorum suorum filij Egidij et Fulcus sepedicti super composicione facta impeterentur, ipse Princh Comes et sui heredes defendere tenerentur; qui si negligentes existerent in tuendo, decem et septem marcas persolutas, additis insuper tribus marcis, amittere deberent. Ad hec