Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

juris Magistri Mauricij libere et pacifice permisit possiden­dam, et nos eodem modo decreuimus iusticia debita postulante, quod ipsa terra in ius Magistri Mauricij deuolui debeat pleno iure; mittentes predictum pristaldum, ut ipsam terram Magi­stro Mauricio debeat assignare certis metis vndique circum­positis. Cuius terre mete, prout per eundem pristaldum didi­cimus, hoc ordine distinguntur : Prima meta incipit iuxta quandam uiam super duabus arboribus ilicis, super quibus sunt signa crucis posita; et inde procedit uersus orientem iuxta eandem uiam, et ueniet ad unam arborem ilicis; et ex­liinc similiter ad arborem ilicis antedictam; et abliinc eciam ad arbores ilicis, ubi est pratum quoddam paruum; inde uero ad arbores ilicis magnas, que sunt recte in aqua Chemerniclia, et ex illa aqua reuertitur ad priorem uiam, ubi recte iuxta uiam sunt due arbores ilicis; inde uero direete super eandem uiam tendit uersus meridiem, et uenit ad metam terream, ubi iuxta ueterem metam, que est sub duabus arboribus ilicis, est noua meta iuxta eandem uiam, que de Sancto Georgio ducit ad ecclesiam Sancti Andree, et ibi illa uiarelicta tendit uersus occidentem, et uenit ad arborem, que has uocatur, sub qua est meta; et exinde per arborem ilicis uenit iterum ad aquam Chemerniclia, et transit illám aquam, et uenit ad arborem ilicis, iuxta quam est noua meta iuxta ueterem metam, que sunt iuxta quoddam stagnum, et iuxta illud stagnum uenit ad arborem, que has uocatur; ct abhinc ueniens sunt signa inme­diate super arbore, et uenit ad metam terream, que est sub arbore, que has uocatur; et inde ad magnam arborem ilicis, iuxta quam est meta terrea sub arbore, que eciam has voca­tur prope domum Moyk predicti; et abhinc ad arborem ilicis ; et inde ad arborem piri; inde uero ad metam terream, que est iuxta sata et ortum predicti Moyk ; et exhinc super qua­dam uia uenit ad arborem pomiferi (így), que est iuxta eandem uiam ; et inde ueniendo parum transit illám uiam, et ad me­tam terream uenit, in qua uia est mactatum lignum ilicis ; et exhinc ad metam terream, que est in rure; inde uero ad aliam metam terream, que est iuxta sata et arborem cerasi; abhinc autem per quandam planiciem uenit ad metam ter­ream, que est recte iuxta fluuium Luchuua, et ibi adunatur terre eiusdem Magistri Mawricij, ct sic terminatur. Vt autem

Next

/
Thumbnails
Contents