Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
inferius sunt due mete; a quibus ueniendo adbuc ad occidentalem plagam inter uineam Sancti Georgij et inter uineam Stephani sunt due mete; adbuc abinde uergendo ad montana ad occidentem directe nénit ad uallem ad metas Panus Comitis ; de quibus proceditur ad plagam aquilonis, et uadit continue in ualle in uicinitate Comitis Panus usque caput uallis, et ibi sunt due mete; deinde uadit eciam ail aquilonem in monte in terra arabili, et ibi iuxta uiam in angulo sunt due mete; de quibus protenditur ad partém orientis, et in latere montis in ilice sunt due mete Zagur; abinde bis ueniet ad arbores piri, sub quibus sunt mete; item iuxta Rakatya directe ueniendo ad orientem, sunt due mete, a quibus eundo iuste ad orientem, ubi intrat in Karka, sunt quatuor mete; et ab illis intrat in nemus Karka, et uenit ad fluuium Karka sub molendino Duclysa; et sic eundo in fluuio in uicinitate Comitis Panus ueniet ad priorem metam, et sic mete terre supradicte terminantur. Vt igitur huius factiseries robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum per quempiam ualeat irritari, sed pocius prefati de Zelch terram metis distinctam, et presentibus intersertam iure hereditario possi deant in filios filiorum, presentes eisdem nostras concessimus litteras sigillorum nostrorum munimine roboratas. Dátum iu crastino festiuitatis Beati Jobannis Apostoli et Euangeliste, per manus Magistri Leustachij Cancellarij nostri, anno gracie M° CC° L° septimo. (IV. Béla királynak 1275-ki megerősítő okmányából, mint fentebb 321. szám allatt.)