Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

sine Divina inspiratione redire, juramento prestito promisisti, Ecclesie predicte tamquam fidelis ejus filius obedire, ac fidem Catholicam, sicut alii Orthodoxi mundi Principes obseruare. Propter quod Ecclesia eadem volens te in sui deuotione con­gruis firraare favoribus, et condignis gratiis confovere, perso­nam tuam ad Regalis dignitatis apicem sublimavit, faciendo te inungi Sacri Crismatis oleo, tuoque imponi capiti Regium diadema. Sed tu, sicut ad audientiam nostram non siue cordis turbatione pervenit, tam spiritualium, quam temporalium be­neficiorum ipsius Ecclesie immemor, tanteque gratie prorsus ingratus, prestiti juramenti religione contempta, id, quod circa obedientiam ejusdem Ecclesie, ac predicte obseruationem fidei promisisse dinosceris, observare postmodum non curasti, in anime tue periculum, ipsius injuriam fidei, Ecclesie predicte contemptum , et obprobrium Jesu Cliristi. Super quo tanto vehementius contristamur, quanto faventius super omnia cor­dis nostri desiderabilia cupimus, ut cultus ejusdem fidei per orbem longius latiusque diffusus, continuum auctore Domino suscipiat incrementum. Volentes igitur Apostolicis apud te super hoc insistere monitis, et ad veritatem, que Christus est, paternis te persuasionibus revocare, ac sperantes, quod te graviter contra Deum et ejus Ecclesiam deliquisse conside­rans, condigne peniteas, et errorem tuum corrigere studeas per te ipsum, Magnitudinem tuam monendam duximus atten­tius et hortandam; quatinus ad tuam memóriám revocans, quanto studio, quantaque sollicitudine circa exaltationem tuam Sedes Apostolica laboravit, colisiderans etiam, quod non Ecclesiam; sed te ipsum decipis, tuum in bac parte pro­missum dampnabiliter non servando, perditionis viam, qua graderis, non differas abjurare, et id, quod de ipsius obser vatione fidei, et predicte Ecclesie obedientia juramento pre­stito promisisti, inviolabiliter observare procures. Ita, quod nos tuorum laudabilium operum odoré percepto, multa exinde perfusi letitia, dulcia ipsius Ecclesie ubera, que copiose du­dum in multorum beneficiorum perceptione suxisti, tibi tuis exigentibus meritis affectuosius porrigamus. Alioquin venera­bilibus fratribus nostris ... Olornucensí et ... Wratislaviensi Episcopis litteris nostris injungímus, utteadidper censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellant; non obstan-

Next

/
Thumbnails
Contents