Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

321. IV. Béla király Heym és Cheyd fiait, s a Zala-i vár más jobb­ágyait, Karka birtokában megerősíti. 1257. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crouacie, Ra me ; Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex omnibus presen­tes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Excel lencia Regia inuigilans reraedijs singulorum sólet alieuata iniuste in statum pristinum reuocare; quia sicut iustum est optenta legitime comfirmare, sic est racioni consonum alienata indebite in statum debitum reuocare. Proiude ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum post recessum Tartarorum pro reuocaudis iuribus Castri iude­bite alienatis per totum Regnum nostrum diuersos iudices misissemus, inter cetera filios Heym, et filios Cheyd, ac alios congnatos eorum de uilla Zelch de Comitatu Zaladiensi, qui se de iobagionibus Castri Zaladiensis translatos esse asserebant in numerum seruiencium, in iobagiones Castri duximus reli gendos. Qui nobis postmodum suplicarunt ; quod cum ipsi non habeant terram sufticientem, in qua possint Castro seruicia exhibere, terram ipsorum hereditariam, quam habent iuxta Karka, que quidem Castro tunc fuerat assiguata, cum se ge rebant nomine seruiencium, eis reddere dignaremur. Nos igi­tur ipsorum precibus inclinati, Chak Magistro Tauarnicorum nostrorum Comiti Zaladiensi, et Feliciano Preposito Colocensi, inquisitoribus seu iudicibusper nos deputatia dedimus in man­datis, qüod super terra ipsorum hereditaria inquirerent dili gencius ueritatem, et inquisita ueritate terram ipsorum eis redderent iusticia mediante. lidem autem filij Heym, et filij Cheyd, ac ipsorum cognati, litteras dictorum Magistri Chak et Feliciani Prepositi sub pendentibus sigillis super terra sua hereditaria, que est per prefatos Magistrum et Prepoaitum ex nostro mandato restituta, confectas uobis postmodum de­tulerunt., suplicantes, ut easdem nostro dignaremur priuilegio coníirmare. Quarum quidem tenor talis est:

Next

/
Thumbnails
Contents