Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
tus Elexius Henrico Comiti Simighiensi Judici Curie domini Regis pro redempcione eujusdam possessiouis sue nomine Moninchel teneretur in dueentis marcis, nec haberet in ipso instanti paratam pecuniam, de qua satisfacere posset Comiti Henrico supradicto, dominus Abbas precibus sepedicti Elexii inclinatus de pecunia Monasterii sui predictas ducentas marcas in denariis Regalibus cum pondere eidem, quas eciam dominus Abbas ei dedit coram nobis, pro quibus idem Elexius quandam possessionem suam nomine Vrs sitam in Comitatu Simighiensi cum omnibus vtilitatibus suis et pertinenciis, terris uidelicet arabilibus, fenctis, piscaturis, syluis, seruis et libertinis ac insulis, nec non aliis appendiciis idem Elexius dicto domino Abbati et Monasterio eius impignorauit in festő Sancti Laurencii tali modo : Vt in principio tercii anni eandem redimere teneretur, medio autem tempore omnes fructus et vtilitates ipsius possessionis dominus Abbas et Monasterium ipsius percipere, nec idem Elexius ante lapsum duorum annorum poterit redimere, in principio vero tercii anni restituere tenebitur domino Abbati ducentas marcas eodem modo cum pondere sicut ei sunt solute. Si autem in ipso termino redimere nolletaut non posset, partes coram nobis nominabunt personas ad estimandam possessionem memoratam, facta autem estimacione quicquid vltra ducentas marcas superfuerit, justo precio dominus Abbas soluere tenebitur Elexio sepedicto, si eandem uoluerit comparare, alioquin ipsa possessio apud dominum Abbatem et ipsius Monasterium oppignorata remanebit. Hoc eciam nolumus pretermittere, quod si dictus Elexius in termino solucioni faciende assignato nec ad faeiendam solucionem, nec eciam ad eligendum estimatores uellet accedere, ipsa possessio dicto Abbati et ejus Monasterio perpetuo remaneret possidenda. Hoc eciam adjicimus, quod si aliquis consanguineorum ipsius Elexii vei quiuis alius ipsum dominum Abbatem uel Monasterium suum medio tempore vellet impetere super ipsa possessione, vei aliquis molestare, sepedictus Elexius propriis laboribus et expensis expedire tenebitur, ac iu jure possessionis memorate Abbatem et monasterium suum conseruare. Supradictus eciam Joannes filius Gregorii et Abbas de Jaz confessi sunt coram nobis, quod idem Joannes et monasterium de Jaz nullám in