Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
in priori iudicio Pauty Magistro Alexandro Vicebano priuilegio predicto non contradixerant, et iudicium ipsius Magistri Alexandri Vicebani de iusticia processerat, Pautynum, Wogrisarn et geueracionem eorundem iudicio condempnantes, quia iterato inchoauerant causam iuris ordine terminatam, eisdem super facto ipsius terre perpetuum silencium imponendo, dictam terram Graboscelo Jacov sepedicto reliquimus et statuimus iure perpetuo possidendam. Prima igitur meta huius terre, sicut in eodem priuilegio Salomonis Bani uidimus contineri, incipit a quodamputeo, et tendit per quendam fluuium ad partém orientalem, et uenit superius ad terream metam, et conterminatur terre Gurgys, Wratech ac Gordizlay, ubi est meta terrea in arbore nomine karost; deinde uenit ad partém meridionalem ad magnam uiam exercitualem, et per eandem uiam uenit ad unam arborem, que uulgo uocatur harozt, et ibi conterminatur terre Gurgys, Dragsan et Gordyzlay; deinde uenit ad partém ocei dentalem ad metam Waratha; abinde uenit ad quasdam uineas; et iude ad tres metas terreas, videlicet Dragsani, Halapone, et Gordyzlay; et inde ad fluuium Granscliech; et deinde inter duas vineas ad metam terream ; abinde uenit ad priorem metam, ubi est puteus, ibique terminatur. Vt autem huius rei series robur optineat perpetue firmitatis, nec ullo umquam processu temporum possit uel ualeat in irritum reuocari, presentes litteras contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Dátum anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto. (Eredetie börhártyán, a háromszínű fej ér-vörös-zöld selyemzsinóron függött pecsét elveszett^ a budai kir. karuarai levéltárban.)